- SCIOESSA
- SCIOESSAmons Peloponnesi apud Patras, 9. collium opacitate umbrosus, et radiis Solis ferme invisus, teste Solinô. Sed errat Solinus, Plinius enim l. 4. c. 5. in Achaia novem montium Scioessam notissimum esse, ait, quae verba excriptor hic sic accepit, quasi Plinius dixisset, Scioessam novum esse montium, h. e. novem montes habere, a quibus umbraretur, vide Salmas. ad Solin. p. 138.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.